- ANAPUS
- ANAPUSSiciliae fluv. iuxta Syraco paludem exit. Vide de illo Ovid. Fab. 6. l. 5. Met. Hodie accolarum simplicitate, vulgati vocabulô Alfeo dictus. Eius meminit Theocritus Idyl. 1.Ο᾿ν γὰρ δὴ ποταμοῖο μεγαν ῥόον ἐίκετ᾿ Α᾿νάπω.Ovid. Ponticor. l. 2. eleg. 10. v. 26.Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.Sil. Ital. l. 14. v. 516.Et Cyanes, et Anapus, et Ortygiae Arethusae.Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 33. Και ἐν Σικελία δὲ ΣυρακουϚιοι τὸν Α῎ναπος ἀνδρὶ ἐίκαϚαν, τὴν δὲ Κυάνην πηγην` γ᾿υναικὸς εἰκόι ἐτίμηϚαν. Situm eius indicemus ex vetustis scriptoribus. Thucyd l. 6. Και ἑι μὲν Συρακούσι ἐξελθόντες πανδημὲι εἰς τὸν λειμῶνα, παρὰ τὸν Α῎ναπον ποταμὸν, ἐξέτασιν ὅπλων ἐποιοῦντο, h. e. Syracusani ommem populum, ex urbe in pratum iuxta Anapum flumen egressum, recensuerunt. Pratum istud est supra Syracam paludem, inter Anapum, sive, ut nunc vocaut, Alpheum, et Neapolim. Planius Plut. in Dione: Δίων, νυκτὸς ἔτι τοὺς ςρατιώτας ἀναςήσας, πρὸς τὸν Α῎απον ποταμὸν ἧκεν, ἀπέχοντα τῆς πόλεως δέκα ςαδίους. In huius quoque fluminis vocabuloenodando Grammatici ineptias suas exercuerunt. Sic enim Theocriti Scholiastes: Ο῾ δὲ Α᾿ναπος ποταμὸς εν Συρακούσαις τῆς Σικελίας. Α῎ναπος δὲ ἐίρηται, ὡς ἄνευ πόσεως ὠν, καὶ βληχρὸν ἔχων ὕδωρ, ἢ παρὰ τὸ τοῖς ποσὶ μὴ δια. βατὸς εἶναι. Quae cum falsa sint, et ἀσύςατα, videant peritiores, an non ab anab, i. e. ab uva, deducatur Anapi nomen? Uvis certe fertiles agros fuisse Syracusanos, circa Anapum, vel ex Theocrito colligere est, qui cum in Homero legisset, terram Cyclopum ferre vinum ἐριςάφυλον, putavit agi de solo circa Anapum, quia utrobique par fertilitas. Unde est, quod Idyl. 7. Polyphemo ad Anaphum metatur sedes. Verba sunt:Α῏ ρά γε πα τῆνον τὸν ποιμὲνα τὸν ποχ᾿ Α᾿νάπῳΤὸν κρατερὰν Πολύφαμον ὀς ὤρεσι λᾶας ἔβαλλε.Item fluv. Epiri, iuxta Stratum urbem fluens, ab ea 10. stadiis distans, teste Thucydide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.